Charter Document - 07910069
| Charter Number: | 07910069 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The History and Antiquities of the City and Cathedral Church of Hereford |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1271 - 1277 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Adam de la Wodetun assensu et voluntate Isolde uxoris mee dedi et concessi et hac presenti Carta mea confirmavi Magistro Willelmo de Haya Canonico Herefordensi et assignatis suis quatuor acras terre mee et buttum in villa de Pyonia Canonicorum quas terras dicta Isolda habuit de dono Margerie Matris sue que jacent in forlongo de Stroda inter terram Johannis de Lamerschs ex una parte et terram que fuit Ricardi Coci ex altera secundum quod in Carta dicte Margerie idem confecta plenius continetur Habendam et tenendam totam predictam terram cum pertinenciis sibi et assignatis suis ita libere et quiete sicut liberius Carta predicte Margerie inde confecte preportat Faciendo pro dicta terra capitali domino debitum et consuetum servicium tam dictus Magister Willelmus de Haya quam sui assignati Ego vere Adam et heredes mei totam predictam terram cum suis pertinenciis predicto Magistro et suis assignatis contra omnes homines et feminas warantizabimus et defendemus in perpetuum Et quia volo quod hec mea donacio et concessio firma et stabilis permaneat in perpetuum pro qua Magister Willelmus michi dedit tres marcas et dimidiam argenti per manibus presenti Carte Sigillum meum apposui Hiis testibus Willelmo Buter Ada de Lautun Hugone de Lautun Henrico Clerico Waltero filio Henrici Ricardo Boter Stephano Coco Johanne de Lamers Johanne Ketelbery et multis aliis
