Charter Document - 07910063

Charter Document - 07910063


Charter Number: 07910063
Cartulary Title: The History and Antiquities of the City and Cathedral Church of Hereford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1271 - 1277
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri Adam de la Upton in Pyonia Canonicorum dictus Clericus de consensu et voluntate Juliane uxoris mee dedi et concessi et hac presenti Carta mea confirmavi Decano et Capitulo Ecclesie Herefordensis in puram et perpetuam elemosinam tres buttas terre mee que jacent inter buttas que fuerunt quondam Rogeri le Paumer ex parte una et terram Rogeri Coci ex altera et extendunt se in utroque capite ad Dominicum quod fuit Roberti Folech Habendas et tenendas predictas tres buttas cum suis pertinenciis predictis Decano et Capitulo Herefordensi et assignatis suis quibuscunque integre bene pacifice quiete et ita libere sicut aliqua terra liberius in puram et perpetuam elemosinam terram dari potest et concedi absque omni seculari servicio et demanda Ego vero dictus Adam et heredes mei predictam terram cum suis pertinenciis et libertatibus prenominatis predictis Decano et Capitulo et eorum assignatis contra omnes homines et feminas in perpetuum warantizabimus et de omnibus reditibus tallagiis regalibus et aliis sectis exactionibus et de mandis versus quoscunque acquietabimus et defendemus In cujus rei testimonium presenti scripto Sigillum meum apposui Hiis testibus Hugone Vicario de Pyonia Adamo de Lautun Hugone de Lauton Henrico dicto Clerico Willelmo de Wychinton Johanne Ketelbery Johanne de Marischo Willelmo de Hamma et multis aliis