Charter Document - 07910061
| Charter Number: | 07910061 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The History and Antiquities of the City and Cathedral Church of Hereford |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1250 - 1288 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Johannes de la Welle de Hope assensu Sybille uxoris mee et Agnetis sororis sue dedi et concessi et hac presenti Carta mea confirmavi Decano et Capitulo Herefordensi unum curtilagium cum edificiis et pertinenciis in Pyonia illud videlicet que jacet inter Netecroft et terram que fuit Stephani Coci et se extendit usque ad viam dicte ville secundum quod illud curtilagium datum est et concessum predictis Sibille et Agneti filiabus quondam Ricardi Buter Habendum et tenendum totum predictum messuagium cum suis pertinenciis predictis Decano et Capitulo et assignatis suis in perpetuum Reddendo inde annuatim capitali Domino unum obolum ad Festum Beati Michaelis pro omni servicio sectis tallagiis regalibus eciam et aliis exactionibus mundanis et de mandis que de terra exeunt vel exire poterunt Pro hac autem donacione concessione dedit michi Magister Willelmus de Haya Canonicus Herefordensis octo solidos et predicte Agneti novem solidos argenti per manibus Ego dictus Johannes et heredes mei supradictis Decano et Capitulo dictum messuagium cum suis pertinenciis et libertatibus contra omnes homines et feminas warantizabimus in perpetuum In cujus rei testimonium presens scriptum Sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus Hugone tunc Vicario de Pyonia Ada de Lautun Hugone de Lauton Henrico Clerico Thoma de Burhope Johanne de Ketelbery Willelmo de Wytintune Johanne de la Mersche et multis aliis
