Charter Document - 07910060
| Charter Number: | 07910060 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The History and Antiquities of the City and Cathedral Church of Hereford |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1241 - 1307 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus Palmarius de Uptune in Pyonia Canonicorum dedi et concessi et hac presenti Carta mea confirmavi Decano et Capitulo Herefordensi tres selliones terre mee cum suis pertinenciis in dicta villa de Pyonia illas videlicet selliones que jacent in longitudine juxta alias tres selliones que fuerunt Adam Clerici prope Regalem Viam que ducit versus Herefordie et se extendunt usque ad Dominicum de Parva Pyonia tam superius quam inferius Habendam et tenendam sibi et successoribus suis bene et in pace libere et quiete ab omnibus curiarum releviis herietis regalibus serviciis et tallagiis sectis et secularibus ac mundanis exactionibus et de mandis Pro hac autem donacione et concessione dedit michi Magister Willelmus de Haya Canonicus Herefordensis et Landavensis quatuordecim solidos argenti per manibus Ego vero dictus Rogerus et heredes mei totam predictam terram cum suis pertinenciis et dictis libertatibus supradictis Decano et Capitulo Herefordensi et eorum assignatis contra omnes homines et feminas warantizabimus defendemus et acquietabimus in perpetuum In cujus rei testimonium hanc presentem Cartam Sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus Hugone tunc Vicario de Pyonia Ada de Lautune Hugone de Lautun Thoma de Burhove Henrico Clerico Willelmo Buter Johanne de la Were Willelmo Wyrintune Johanne Ketelbey et multis aliis
