Charter Document - 07910059

Charter Document - 07910059


Charter Number: 07910059
Cartulary Title: The History and Antiquities of the City and Cathedral Church of Hereford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1307
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Johannes de la Were dedi et concessi et hac presenti Carta mea confirmavi Decano et Capitulo Herefordensi tres acras terre mee cum suis pertinenciis in Pyonia Canonicorum illas videlicet que jacent ferodam in quatuor partes divisas Enchesmers et Boletune que fuerunt aliquando Ricardi Buter senioris Habendas sibi et suis successoribus bene integre et in pace libere et quiete ab sectis curie releviis herietis wardis tallagiis regalibus et aliis mundanis exactionibus et de mandis Pro hac autem donacione et concessione dedit michi Magister Willelmus de Haya Canonicus Herefordensis quadraginta solidos argenti per manibus Ego vero predictus Johannes et heredes mei totam supradictam terram cum suis pertinenciis et specificatis libertatibus contra omnes homines et feminas dictis Decano et Capitulo seu eorum assignatis nec non assignatorum assignatis warantizabimus et defendemus in perpetuum Et in hujus rei testimonium presentem Cartam Sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus Hugone tunc Vicario de Pyonia Ada de Lautune Hugone de Keteburn Willelmo de Wychintune et multis aliis