Charter Document - 07910054

Charter Document - 07910054


Charter Number: 07910054
Cartulary Title: The History and Antiquities of the City and Cathedral Church of Hereford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1271 - 1277
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Johannes de la Were dedi et concessi et hac presenti Carta mea confirmavi Magistro Willelmo de Haya Canonico Herefordensi pro tribus marcis et dimidium quas michi dedit per manibus tres acras terre mee cum pertinenciis suis in territorio de Pyonia Canonicorum quod jacet apud Churchebrugge inter moram Roberti filii Stephani ex parte una et Churchebrugge ex altera et se extendunt in uno capite ad terram Johannis Wodecoc et in alio capite usque ad aquam que dicitur Kineford habendam et tenendam totam dictam terram cum suis pertinenciis predicto Magistro quibuscunque eam dare legare vel assignare quandocunque voluerit ita libere sicut ipsam aliquando tenui bene et in pace in omnibus locis Reddendo inde annuatim Ricardo Boter vel heredibus suis tres denarios medietatem in Annunciatione Beate Marie et aliam medietatem in Festo Beati Michaelis pro omni servicio sectis tallagiis et de mandis que aliquo modo de terris exeunt vel exire potuerunt Ego vero Johannes de la Were et heredes mei prenominatam terram cum omnibus pertinenciis suis priusquam predicto Magistro Willelmo et assignatis suis contra omnes homines et feminas warantizabimus defendemus et omnibus sectis releviis herietis wardis auxiliis tallagiis et [reg]alibus rebus et de mandis versus quoscunque acquietabimus et defendemus in perpetuum In cujus rei testimonium presenti scripto Sigillum meum apposui Hiis testibus Magistro Hugone Vicario de dicta Pyonia Ada de Lauton Hugone de Lauton Willelmo Buter Henrico Clerico Waltero filio Henrici Johanne Ketelburn Willelmo de Wychintune et multis aliis