Charter Document - 07910050

Charter Document - 07910050


Charter Number: 07910050
Cartulary Title: The History and Antiquities of the City and Cathedral Church of Hereford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1271 - 1307
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Johannes de la Were dedi et concessi et hac presenti Carta mea confirmavi Decano et Capitulo Ecclesie Herefordensis ad operam unius Vicarii qui divina celebrabit pro anima Magistri Willelmi de Haya at animabus omnium fidelium defunctorum in eadem septem acras terre mee cum suis pertinenciis in territorio Pyonie Canonicorum quarum tres jacent juxta strodam in quatuor partes divisas inter Enchlesmay et Boletone qui fuerunt aliquando Ricardi Boter senioris et alie tres jacent apud Chirebrugge inter Moram que fuit quondam Roberti filii Stephani de Brocpewne ex parte una et Chirebrugge ex altera et extendunt se in uno capite ad aquam que dicitur Kyneford et in alio capite super terram Johannis Wodecoc una vero acra jacet in campo que vocatur Pereye inter terram quondam Stephani de Brocpeune et terram Ricardi de Addesone et unum caput extendit usque ad Regalem viam ex opposito janue mee habendam et tenendam totam predictam terram cum suis pertinenciis omnibus predictis Decano et Capitulo et eorum assignatis libere integre quiete bene et in pace in omnibus locis cum omnibus libertatibus Reddendo inde annuatim Ricardo Boter vel heredibus suis predictas acras que jacent apud Chirebrugge tres denarios ad duos anni terminos videlicet medietatem in Annunciationem Beate Marie et aliam medietatem in Festo Sancti Michaelis pro illa acra que jacet ex opposito janue mee Ricardo de Kynesford et heredibus suis vel suis assignatis unum denarium in Annunciationem Beate Marie pro omni servicio relevio herietis sectis curie wardis tallagiis exactione consuetudine et de mandis et tam pro regali servicio quam forinseco et omnibus aliis rebus que de terra exeunt vel exire potuerunt Pro hac autem donacione concessione warantizatione et Carte mee confirmacione dedit michi Magister Willelmus de Haya Canonicus Herefordensis centum solidos et viginti denarios et uxori mee duodecim denarios Ego vero Johannes de la Were et heredes mei totam predictam cum omnibus suis pertinenciis terram sicut predictum est predictis Decano et Capitulo et eorum assignatis contra omnes homines et feminas tam Judeos quam Cristianos warantizabimus defendemus et acquietabimus in perpetuum Et quia volo quod hec mea concessio et Carte mee confirmacio rata et stabilis in perpetuum permaneat huic presenti scripto Sigillum meum apposui Hiis testibus Hugone tunc Vicario Pyonie Canonicorum Willelmo Bucer Ada de Lauton Hugone de Lauton Willelmo de Wychinton Buter Stephano Coco Hugone Rufo et aliis