Charter Document - 07910046

Charter Document - 07910046


Charter Number: 07910046
Cartulary Title: The History and Antiquities of the City and Cathedral Church of Hereford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1241 - 1307
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Stephanus filius Stephani de Afton dedi et concessi quietum clamavi Decano et Capitulo Herefordensi et Vicariis qui perpetuo celebrabunt pro anima Magistri Willelmi de Haya Canonici in Ecclesia Herefordensi redditum quinque denariorum qui mihi et heredibus debebatur de terris et prato que jacent a la Cochyate inter rivulum et forlongum et pratum a la Brodewatere habendum et tenendum sibi et successoribus suis quiete et in pace ab omni exactione mel vel meorum Pro hac autem donacione et quieta clamacione dedit michi predictus Magister Willelmus de Haya quatuor solidos argenti per manibus Ego vero dictus Stephanus et heredes mei vel assignati totum predictum redditum ipsis Decano et Capitulo ac Vicariis predictis warantizabimus In cujus rei testimonium Sigillum meum apposui presenti scripto Hiis testibus Domino Luciano Vicario de Pyonia Hugone de Lauton Richardo Boter Willelmo de Wychintone Stephano Coco Philippo Capellano et allis