Charter Document - 07910045
| Charter Number: | 07910045 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The History and Antiquities of the City and Cathedral Church of Hereford |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1200 - 1307 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus le Paumer de Prestepoine dedi et concessi et hac presenti Carta mea confirmavi Alicie que fuit uxor Willelmi Paumer in ipsa viduitate sua pro novem solidis sterlingorum quos michi dedit per manibus unam acram et dimidiam terre mee in Prestepoine de tribus seillonibus quorum unus seillo jacet inter terram Henrici Juvenis et terram Adam filii Hugonis filii Milsant et duo seillones jacent separatim inter terras Adam predicti et unum caput extendit super capitalem terram Dominorum et aliud caput similiter super terram dictorum Dominorum apud Cnatevorde habendam et tenendam de me et heredibus meis sibi et heredibus suis vel suis assignatis in sanitate vel egritudine constitutis libere integre quiete et ab omnibus serviciis consuetudinibus de mandis herietis releviis custodiis sectis curie cum omnibus libertatibus ad tantam terram spectantibus Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ipsa Alicia et heredes sui vel sui assignati unum denarium ad Festum Sancti Michaelis pro omnibus rebus Ego dictus Rogerus et heredes mei dicte Alicie et heredibus suis vel suis assignatis dictam terram cum pertinenciis contra omnes homines et feminas in perpetuum warantizabimus defendemus et in omnibus acquietabimus Quod quia volo robur perpetuitatis optineret presentem Cartam meam Sigilli mei impressione confirmavi Hiis testibus Thoma de Burhour Ada de Lauton Willelmo de Wychinton Roberto filio Stephani Ricardo Buter Roberto de Kyneford Waltero Reestot Willelmo et aliis
