Charter Document - 07910044

Charter Document - 07910044


Charter Number: 07910044
Cartulary Title: The History and Antiquities of the City and Cathedral Church of Hereford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1220 - 1264
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Henricus filius Henrici de Pyonia Canonicorum de assensu et voluntate Walteri filii mei dedi et concessi et quietum clamavi Decano et Capitulo Herefordensi et assignatis eorum tres acras terre quas habui in campo dicte ville qui dicitur la Eye illas videlicet que jacent inter forlongum quod fuit Roberti Foleoch et terram Galfridi le Newe et extendit in longitudine a terra Willelmi Radi usque ad terram Stephani le Newe habendas et tenendas dictas acras cum suis pertinenciis ipsis Decano et Capitulo et eorum assignatis libere et quiete absque aliquo retene mento mei vel meorum in perpetuum Pro hac autem donacione concessione et quieta clamacione dedit michi Magister Willelmus de Haya decem solidos argenti per manibus et dicto Waltero filio meo duas marcas et dimidium In cujus rei testimonium presenti scripto Sigillum meum apposui Hiis testibus Willelmo de Hama tunc Ballivos loci Ada de Lautune Hugone de Lautune Ada de Hama Johanne de Marisco Willelmo de Wychintune Johanne Ketelburn Stephano de Forda et multis aliis