Charter Document - 07910041
| Charter Number: | 07910041 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The History and Antiquities of the City and Cathedral Church of Hereford |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Quitclaim |
| Date: | 1271 - 1277 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Stephanus filius Stephani de Pyonia Canonicorum dedi et concessi et quietum clamavi Magistro Willelmo de Haya Canonico Herefordensi totum redditum cum debitis herietis et omnibus aliis consuetudinibus et totum jus meum quod habui vel habere potui sine aliquo retene mento in manso illo quod Sara de Bedeford aliquando de me tenuit in dicta villa illud videlicet quod jacet inter mansum Henrici de Kineford et meam habitacionem habendum et tenendum dictum Redditum cum suis pertinenciis sibi et cuicunque illum voluerit legare vendere vel assignare libere et quiete ab omnibus sectis tallagiis regalibus et aliis quibuscunque exactionibus Pro hac autem donacione et quieta clamacione dedit michi predictus Magister octo solidos argenti per manibus Ego vero dictus Stephanus et heredes mei premissum redditum cum herietis et aliis pertinentibus contra omnes homines et feminas warantizabimus et acquietabimus in perpetuum In cujus rei testimonium presenti scripto Sigillum meum apposui Hiis testibus Willelmo de Homa Domino Hugone Vicario Ada de Lauton Hugone de Lauton Henrico Clerico Waltero Boter Willelmo de Wychingtune Johanne Ketelburn et multis aliis
