Charter Document - 07910040

Charter Document - 07910040


Charter Number: 07910040
Cartulary Title: The History and Antiquities of the City and Cathedral Church of Hereford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1220 - 1307
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Walterus filius Henrici de Pyonia Canonicorum dedi concessi Decano et Capitulo Herefordensi unam acram terre mee in territorio predicte ville in campo juxta le Brodewatere in puram et perpetuam elemosinam illam videlicet acram que jacet inter terram Walteri filii Aldych ex una parte et terram Stephani de Laforde ex alia habendam et tenendam totam predictam acram cum suis pertinenciis predictis Decano et Capitulo et suis assignatis ita libere sicut aliqua terra liberius in puram elemosinam dari potuerit vel assignari Ego vero dictus Walterus et heredes mei dictam terram cum suis pertinenciis ipsis Decano et Capitulo et eorum assignatis contra omnes homines et feminas warantizabimus acquietabimus et defendemus In cujus rei testimonium presenti scripto Sigillum meum est appensum Hiis testibus Magistro Hugone Vicario de Pyonia Waltero Boter Ricardo Boter Adamo de Lauton Hugone de Lauton Willelmo de Wychinton Johanne de la Merosse et multis aliis