Charter Document - 07910036

Charter Document - 07910036


Charter Number: 07910036
Cartulary Title: The History and Antiquities of the City and Cathedral Church of Hereford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1220 - 1307
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Margeria de Parva Pyonia in perpetua viduitate mea dedi et concessi et hac presenti Carta mea confirmavi Isolde filie mee pro servicio suo quatuor acras terre mee et unum buctum cum pertinenciis suis illas scilicet quas quondam emi de Willelmo Gurme de Pyonia Folior quarum una jacet super Brode inter terram Johannis de la Mersche et terra que quondam fuit Ricardi Coci et una acra jacet super eodem furling inter terram predicti Johannis et terram predicti Ricardi et dimidium acre jacet in eodem furling inter terram predicti Johannis et terram predicti Ricardi et dimidium acre in eodem furling inter terram predicti Johannis et foveam apud Hynchvesmers et unus buttus jacet inter foveam apud les Birichis de Parva Pyonia in longitudine habendam et tenendam totam predictam terram cum omnibus pertinenciis suis et heredibus suis vel suis assignatis de predicto Willelmo Gurme et heredibus suis tam libere et quiete sicut liberius melius et plenius Carta quam quondam habui de predicto Willelmo et heredibus suis Faciendo inde annuatim predicto Isolda et heredes sui vel sui assignati et eorum heredes prenominato Willelmo Gurme et heredibus suis totum servicium debitum et consuetum quod ad dictam terram de jure pertinet sicut predicta carta quam quondam habui de predicto Willelmo testatur quod de jure facere debet sicut heres meus Et quia volo quod hec mea donacio et concessio firma et stabilis in perpetuum permaneat huic presenti scripto Sigillum meum apposui Hiis testibus Henrico Boter veteri Henrico Buter juniore Ricardo Buter Johanne de Marisco Hugone Ruffo pe Pyonia Willelmo de Wrynton Johanne Ketelbury Hugone de Lapunde Johanne Clerico et multis aliis