Charter Document - 07910033
| Charter Number: | 07910033 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The History and Antiquities of the City and Cathedral Church of Hereford |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1200 - 1307 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Hugo de Fulebrugge filius Hugonis Prepositi dedi et concessi et hac presenti Carta mea confirmavi Decano et Capitulo Ecclesie Herefordensis unam acram terre mee in Villa de Pyonia Canonicorum illam videlicet acram cum suis pertinenciis que jacet in longitudinem inter viam que ducit ad Molendinum de Hynford et terram que fuit Johannis de Uptun et tendit in capite superiori ad viam que ducit ad parvam Pyoniam et inferius ad Dominium predictorum Decani et Capituli habendam et tenendam sibi et successoribus suis bene et in pace libere et quiete ab omnibus sectis herietis releviis tallagiis regalibus et aliis secularibus tam libere et abundans exactionibus sine de mandis quiete sit unquam aliqua terra liberius in elemosinam potuit Pro hac autem donacione et concessione dedit michi Magister Willelmus de Haya Canonicus Landavensis et Herefordendis viginti solidos pro manibus Et ut hec mea donatio et concessio Roberto in perpetuum optineat firmitatis presens scriptum Sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus Hugone tunc Vicario de Pyonia Canonicorum Ada de Lautone filio Adam Thoma de Bunchove Willelmo Bocer Henrico dicto Clerico Ricardo Buter Johanne de Lainche Johanne Kechell et multis aliis
