Charter Document - 07910023
| Charter Number: | 07910023 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The History and Antiquities of the City and Cathedral Church of Hereford |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Quitclaim |
| Date: | 1234 - 1239 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Alicia uxor quondam Johannis filii Alfredi de Norton in ligia potestate mea dedi concessi et quietum clamavi Roberto de Tibritune totum id et clamium quod habui vel aliquid habere potui in duabus acris terre et uno messuagio in Calurehulle que acre jacent inter terram Symonis de Norton et semitam que ducit versus Heckelye et predictum messuagium jacet inter terram que fuit Roberti de Nortone et terram Johannis Trary et se extendit a regali via usque ad terram Henrici de Calurehulle quas acras cum messuagio idem Robertus emit de dicto Johanne quondam marito meo et suis pertinenciis unde modo ex causa necis seu alia quacunque ex causa dictum Robertum vel heredes suos vel assignatos aliquo modo inquietabo in perpetuum Pro hac autem donacione et quieta clamacione dedit michi idem Robertus de Tibritune dimidiam marca argenti per manibus et quia volo quod hec mea concessio Roberto firmitatis optineat huic scripto Sigillum meum apposui Hiis testibus Rogero Vicario de Norton Hugone Bissop Davide de Nortone Ricardo de la Curehulle Davide de Serneffeld Willelmo de Serneffeld cum multis aliis
