Charter Document - 07910021
| Charter Number: | 07910021 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The History and Antiquities of the City and Cathedral Church of Hereford |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1218 - 1231 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus le Foer de assensu et voluntate Herefordensis ad melioracionem prebende mee dedi et concessi Reginaldo Clerico terciam partem tocius terre mee ad Prebendam meam pertinentis que extenditur ex una parte ad vicum jacentem de majori Ecclesia Herefordie ad portam Castelli et ex alia parte ad terram Monachorum de Radinges tenendam et habendam sibi et cuicunque illam dare vel assignare voluerint de me et successoribus meis Canonicis jure hereditario libere integre et quiete ab omni servicio et exactione que ad terram pertinere possit Reddendo inde annuatim michi et successoribus meis octo solidos scilicet in Annunciatione Beate Marie quatuor solidos in festo Sancti Michaelis quatuor solidos Quod quia ratum et stabile esse volui id presenti scripto et Sigilli mei impressione confirmavi Hiis testibus Thoma Decano Herefordensis Ecclesie Willelmo Precentore Herefordensi et eidem loci Capitulo Reginaldo de Radenoure Willelmo et Salamone Capellanis et multis aliis
