Charter Document - 07910016

Charter Document - 07910016


Charter Number: 07910016
Cartulary Title: The History and Antiquities of the City and Cathedral Church of Hereford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1239 - 1294
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus de Herefordie heres Rogeri filii Henrici dedi et concessi Radulpho Tinctur pro homagio et servicio suo totam terram meam scilicet illam terram que est inter terram Gilberti Spalhack et terram [que] fuit Willelmi Boysvere in vico Castelli tenendam et habendam de me et heredibus meis illi et heredibus suis vel cui eam assignare voluerit in feodo et hereditate libere et quiete ab omni servicio et exactione Reddendo inde annuatim michi vel heredibus ipse [et] heredes sui unam libram cimini ad Festum Sancti Michaelis et predictus Randulphus vel sui predictam terram vendent dabunt et invadiabunt cuicunque voluerint excepto [domo] religionis et salvo redditu meo Et ego Rogerus et heredes mei predictam cum pertinenciis suis prefato Randulfo et heredibus suis vel cui eam assignare contra omnes homines et feminas warantizabimus Et quia volo quod hoc ratum et stabile permaneat presenti Carta mea et Sigilli mei impressione confirmavi Hiis testibus Ricardo filio Emeline Willelmo Olmer Willelmo de Sancto Brianello Thoma filio Gerfant Jordano Gerra Roberto de la Brokene Waltero Kegge Roberto Fabro et multis aliis