Charter Document - 07910010
| Charter Number: | 07910010 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The History and Antiquities of the City and Cathedral Church of Hereford |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Quitclaim |
| Date: | 1271 - 1284 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Christiana relicta Johannis le Wornir de Herefordie in ligia potestate et viduitate mea relaxavi concessi quiete clamavi Decano et Capitulo Herefordensis et Vicariis qui perpetuo celebrabunt pro anima Magistri Willelmi de Haya Canonici in Ecclesia Herefordensis totum jus et clamium quod habui vel habere potui de redditu quatuor denariorum quos michi debebat nomine dotis de mesuagio quod Hugo le Roteret in strato Castelli quod vocatur Hendeslelone pro duodecim denariis argenti quos mihi dedit pro manibus habenda et tenenda sibi et successoribus quiete et in pace ab omni exactione mei vel heredum meorum Et pro hac autem donacione et quieta clamacione dedit michi predicto Magister Willelmus predictos duodecim denarios argenti pro manibus Et vero dicta Christiana et assignati mei totum predictum redditum ipsis Decano et Capitulo ac Vicariis predictis warantizabimus In cujus rei testimonium Sigillum meum presenti scripto apposui Hiis Testibus Waltero de la Warre Reginaldo Moniword Willelmo Bodgnave Johanne Lichfot Bartholomeo Hypothecario et aliis
