Charter Document - 07910005

Charter Document - 07910005


Charter Number: 07910005
Cartulary Title: The History and Antiquities of the City and Cathedral Church of Hereford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1271 - 1277
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus Tyrel filius Ricardi Tyrel dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Roberto de Trillec Clerico totum redditum meum quod habui vel habere potui de dono dicti Ricardi patris mei in vico de castro in civitate Herefordie recipiendum de domibus que sunt in eodem Vico et de curtilagio et cum redditu de gardino quod idem Robertus tenet et quod fuit Willelmi Platun quondam in eodem vico in villa Herefordie retro domos que fuerunt Ricardi de le Barve Capellani et marchiant dicte terre cum gardino ad terram ejusdem Roberti quam emit de Magistro Elya de Lodolowe et terram quam emit de Agneta Valant habendum et tenendum totum redditum meum predictum cum omnibus suis pertinentiis de me et heredibus meis et heredibus suis vel assignatis suis vel cuicunque et quandocunque predictum redditum dare legare vendere vel assignare voluerit in feudo et hereditate libere et quiete bene et integre sine aliquo retene mento vel impedimento mei vel heredum meorum reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ipse et heredes sui vel assignati sui unam Rosam ad Nativitatem Sancti Johannis Baptiste pro omnibus serviciis secularibus exaccionibus consuetudinibus sectis curie releviis herietis wardis et omnibus aliis serviciis ad predictum redditum pertinentibus Pro hac autem donacione et carte mee confirmacione dedit michi predictus Robertus duas marcas argenti pro manibus et quia vero predictus Rogerus et heredes mei dicto Roberto et heredibus suis vel assignatis suis torum predictum redditum cum omnibus suis pertinentiis et cum toto tenemento et homagio que accidere possunt de dicto tenemento quod omnes homines et feminas in perpetuum warantizabimus et pro predicto redditu defendemus In cujus rei testimonium huic presenti scripto Sigillum meum apposui Hiis testibus Domino Ricardo de Baggyngeden Domino Waltero Deverens Ricardo Monyword Ricardo Yngan Humfrido de Hasteltree Waltero le Wanter Magistro Waltero Nogent Johannes de Werwyn Willelmus Valet et aliis

Source (click image below to view full size)