Charter Document - 07910004

Charter Document - 07910004


Charter Number: 07910004
Cartulary Title: The History and Antiquities of the City and Cathedral Church of Hereford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1271 - 1277
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Johannes le Werur civis Herefordie dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Decano et Capitulo Herefordensis duodecim denarios annui redditus quos Hugo le Ro michi annuatim reddere consuevit de quodam mesuagio cum pertinentiis quod de me tenuit in Herefordie quod jacet in venella quod vocatur le Endelestone inter terram meam ex una parte et terram Willelmi Valet ex altera cum toto dominio dicti messuagii sine aliquo retene mento habendum et tenendum predictis Decano et Capitulo et suis assignatis predictum redditum cum suis pertinentiis ita libere unquam liberius illum habui vel habere potui in perpetuum Pro hac autem donacione et concessione pacavit in nomine predictorum Decani et Capituli Magistri Willelmi de Haya Canonici Herefordensis decem solidos argenti pro manibus Ego vero dictus Johannes et heredes mei predictum redditum ipsis Decano et Capitulo et assignatis eorum contra omnes homines et feminas tam Judeos quam Christianos warantizabimus in perpetuum In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Roberto de Tusseky Johanne Lichfot in homagio de Sancto Egidio Johanne de Matherne Johanne Bodehive Waltero le Wanter Henrico de Leomenell Johanne Winter Petro Laweles et multis aliis

Source (click image below to view full size)