Charter Document - 07900056

Charter Document - 07900056


Charter Number: 07900056
Cartulary Title: History of the Priory Church of Bridlington, in the East Riding of the County of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1278
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus [] fratris Galfridus Prior de Bridlingtona et ejusdem loci Conventus in Domino salutem sempiternam Cum nobilis vir Dominus Gilbertus de Gaunt die Sancti Botulphi Abbatis Anno Domini MCC septuagesimo octavo apud Hundemanby concessit ac confirmavit ad salutem anime sue pro se et heredibus suis nobis et successoribus nostris omnes possessiones tenura et bona sine aliquo excepto quod de feodo suo tenemus in comitatu Eborum Richmund et Lincolnie volumus tamen ut debemus ejus exheredationem in foresta et Bosco suo de Swaldale cavere totaliter in hoc facto Ita quod predictus nobilis Dominus G[ilbertus] de Gaunt et heredes sui habeant et teneant Boscum suum in Swaldale et liberum Parcum suum una cum Attachiamentis de viridi et venatione et cum omnibus Waynis et excupias forinseco orum et emendatione capienda adeo libere et integre in perpetuum sicut idem Dominus Gilbertus et successores sui ea ante predictum diem Sancti Botulphi Abbatis habere solebant et tenere In cujus rei testimonio Sigillum Capituli nostri presenti Scripto fecimus apponi Hiis testibus []