Charter Document - 07900019

Charter Document - 07900019


Charter Number: 07900019
Cartulary Title: History of the Priory Church of Bridlington, in the East Riding of the County of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Arbitration
Date: 1310
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

In Dei nomine Amen Cum olim reverendus vir dominus Rogerus de Northburgh archdiaconus Rychemund in archidiaconatu suo fama publica deferente comperiens quod religiosi viri prior et conventus de Bridelington ordinis sancti Augustini Eboracensis dioeceseos infra dictum suum archidiaconatum ecclesiam beate Marie de Couton et ecclesiam beati Andree de Grenton in Sualdala possident atque tenent dictusque archidiaconus super predictus volens procedere contra eos mandavit et fecit eos coram se vel suo commissario ad judicium evocari ad ostendendum et proponendum raciones jura et munimenta si que haberent in premissis parte vero ipsorum religiosorum coram nobis Michaele de Harda dicti domini archidiaconi officiali et ejus in hac parte commissario sub forma que sequitur Rogerus de Northburgh archidiaconus Richmondie discreto viro magistro Michaeli de Harda officiali nostro salutem in Auctore salutis Ad audiendum et recipiendum quecunque proponenda et exhibenda super occupacione et retencione ecclesiarum de Grenton et de Couton nostri archidiaconatus ex parte prioris et conventus de Bridelington et ea examinandum et discutiendum necnon ad cognoscendum et procedendum juxta formam citacionis eis de mandato nostro facte ac naturam et qualitatem negocii pronunciandum diffiniendum et exequendum vobis de cujus fidelitate circumspectione et industria ad plenum confidimus vices nostras committimus cohertionis canonice potestate Datum Eboraci xiii kalendas Augusti anno Dominio MCCC decimo nono Specialiter deputato in judicio comparente objectis eisdem capitulis et expositis liteque legitime contestata necnon de calumpnia et de veritate dicenda prestito juramento productis per partem eorundem testibus et eis in forma juris admissis juratis et examinatis eorumque attestationibus publicatis nonnullis etiam literis tam apostolicis quam archiepiscoporum Eboracensium et capituli ejusdem ecclesie et predecessorum dicti archidiaconi ac quam pluribus aliis autenticis et publicis instrumentis exhibitis seu productis prefixoque termino competenti ad proponendum et introducendum omnibus quibus uti volebat pars predicta Et demum facto concluso et ad diffinitivam sententiam audiendam termino assignato nos predictum processum et omnia exhibita et producta examinavimus et examinari fecimus diligenter Auditis igitur et intellectis plenius meritis negocii supradicti de jurisperitorum nobis assidentium consilio Christi nomine invocato super dictas ecclesias prefatis religiosis et eorum monasterio fuisse et esse canonice concessas et assignatas in proprios usus perpetuo possidendas eosque religiosos eas juste et licite tenere salvo tamen jure dicto archidiacono et successoribus suis vicarios in illis ecclesiis instituendi qui per eos fuerint canonice presentati secundum vim formam et effectum privilegiorum suorum et consuetudinis approbate et hactenus diutius usitate ac super premissis omnibus et singulis sufficienter munitos esse pronunciamus et declaramus finaliter et diffinitive in his supradictis Lecta et lata fuit ista sententia et in supradictis pronunciata per nos officialem et commissarum antedictum presente parte dictorum religiosorum apud Eboracum ii kalend Augusti anno gratie MCCC decimo nono In quorum testimonium sigillum officia litatis Richemundie presentibus duximus apponendum