Charter Document - 07900008

Charter Document - 07900008


Charter Number: 07900008
Cartulary Title: History of the Priory Church of Bridlington, in the East Riding of the County of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1154 - 1164
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Anglie et dux Normannie et Aquitanie et comes Andegavie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justiciariis baronibus vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis totius Anglie Francis et Anglicis salutem Sciatis me concessisse et confirmasse ecclesie beate Marie de Brellintona et canonicis ibidem servientibus in liberam et perpetuam elemosinam duas carucatas terre de dominio meo quarum una et dimidia est in Estona dimidia vero in Hildertorp solutas et quietas omni geldo et omnibus consuetudinibus sicut carta regis Henrici avi mei eis testatur et confirmat Preterea concedo eis et confirmo omnes donationes que eis rationabiliter facte sunt videlicet ex dono Walteri de Gant tredecim carucatas terre in Brellintona et ecclesiam de Finelai et ecclesiam de Edenham et ecclesiam de Wicham et dimidiam ecclesiam de Suthferiby et ecclesiam de Elchesdona et ecclesiam de Sualadala Ex dono comitis Gilberti de Gant totam villam de Besingeby cum omnibus eidem ville pertinentibus In Hilderthorp et Wyvelesthorp et Forduna et cum servitio Lamberti filii Willielmi de una carucata terre in Bartona et tres carucatas terre in Syetona quas Willielmus filius Lamberti de eo tenuit et in eadem villa servitium Fecionis de tribus carucatas terre et quicquid idem comes Gilbertus habebat in dominio suo in prato de Ravenesdif et quicquid Walterus filius Bertini et Audoenus de Hundemanneby homines sui in eodem prato habebant et Burtonam cum omnibus pertinentiis suis tam in dominiis comitis Gileberti quam in serviciis illorum qui in eadem villa tenebant Et ecclesiam de Baenburgo et in eadem villa unam carucatam terre et servicia ministrorum comitis Gilberti qui terras de ipso tenebant scilicet Johannis camerarii et Hugonis Estrop et Obbonis et Johel et Walteri Brandi et omnium aliorum ministrorum predicti comitis sicut carta sua eis testatur et confirmat Ex dono Rogeri de Molbraio unam carrucatam terre in Freistingetorp et dimidiam carucatam terre in Martona Ex dono Roberti de Withvilla unam carucatam terre in Scireborna Ex dono Willielmi de Percy unam carucatam terre in Newetona Ex dono Willielmi filii Nigelli ecclesiam de Flaineburge Ex dono Eustachii filii Johannis ecclesiam de Scalleby et ecclesiam de Cutona Ex dono Everardi de Ros ecclesiam de Attingewic Ex dono Gaufredi dispensatoris ecclesiam de Bointona Ex dono Athelardis venatoris ecclesiam de Wilardeby et ecclesiam de Galmetona Ex dono Radulphi de Gosla ecclesiam de Sprotelai Ex dono Roberti de Percy ecclesiam de Kerendeby Ex dono Jordani Paganelli unam carucatam terre in Brellintona Ex dono Radulphi Buoc duas bovatas terre in Estona Ex dono Radulphi de Grandala quatuor bovatas terre in Buchetone Ex dono Malgerii quatuor bovatas in Richtona Ex dono Marcari duas bovatas in Bentona Ex dono Willielmi de Moion ecclesiam de Wicheforda Ex dono Willielmi de Oteringeham ecclesiam de Oteringeham Ex dono Alani de Moncell duas bovatas terre in Winchetona Ex dono Ernaldi duas bovatas terre in Martona Ex dono Radulphi de Gosla quatuor bovatas terre in Gosla Ex dono alterius Radulphi de Gosla quatuor bovatas terre in Biforda Ex dono Angrinii de Trismarischo unam carucatam terre in Ledbrethonia Ex dono Aufridi de Tilemeburg quatuor bovatas terre in Kilmerdeby Ex dono Walteri de Rutha duas bovatas terre in Rutha Quare volo [] Testibus Rogerus Eboracensi archiepiscopo Hillario Cicestrensi episcopo Toma cancellario Johanne thesaurario Eborum Willielmo fratre regis Hugone Pigod comite de Norfolca Mangero Biset dapifero Warino filio Gerardi camerario Eustachio filio Johannis Richardo de Campivilla Roberto de Dunestamilla et Simone filio Willielmi apud Waltham