Charter Document - 07891521
| Charter Number: | 07891521 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Abstracts of the charters and other documents contained in the chartulary of the priory of Bridlington in the East Riding of the county of York |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1198 - 1216 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocencius episcopus [servus servorum Dei] venerabilibus fratribus archiepiscopis episcopis et dilectis filiis archidiaconis decanis et Ebor[acensibus] officialibus in quorum parochiis dilecti filii canonici de Brid[elintona] ecclesias optinent salutem et apostolicam benedictionem Gravamen nec silencio transeundam dilectorum filiorum prioris et canonicorum de Brid[elintona] querelam accepimus quod cum olim archidiaconus Richmundie parochiam suam visitac[i]onis gratia circumiret cum centum equis minus tribus viginti canibus et uno tribus avibus venatoriis ad quandam ecclesiam predictorum canonicorum accedens tantum domum istam sumptu immoderato gravavit quod hora brevi dicitur consumpsisse quod toti familie longo tempore suffecisset Nos igitur tante immoderancia volentes sicut convenit obviare universitati vestre per apostolica scripta precipiendo mandamus districtius inhibentes ne quis vestrum de cetero cum parochiam suam visitet in procuracionum exaccione seu modis aliis preter quam Later[a]nensis concilii statuta permittunt ecclesias seu clericos vel servientes predictorum canonicorum gravare presumat Si quis vero sentenciam in ecclesias ipsas vel eorum clericos seu laycos propter hoc temere promulgaverit illam decernimus auctoritate apostolica nullatenus observandam
