Charter Document - 07891500

Charter Document - 07891500


Charter Number: 07891500
Cartulary Title: Abstracts of the charters and other documents contained in the chartulary of the priory of Bridlington in the East Riding of the county of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Release
Date: 1142 - 1143
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

W[illelmus] Dei gratia Eboracensis decanus et capitulum Sancti Petri omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Sciant omnes sancte Dei ecclesie filii Serlonem canonicum nostrum calumpniam quam habuit in decimis et in omnibus que ad parochiam pertinent in terra prebende sue in Grendale liberam et quietam sine omni reclamatione in perpetuum matri ecclesie de Bridlintona dimisisse Nos autem hoc factum attestantes atque confirmantes eandem calumpniam quantum ad capitulum pertinet eidem matri ecclesie de Bridel[intona] per assensum W[illelmi] Eboracensis electi et ipsius provincie archidiaconi remittimus tantum jure archidiaconatus ut quique canonici Sancti Petri in prebendis suis habent ipsi canonico retento sicut cyrographum inter ipsum canonicum et ecclesiam Bridelington[ensem] factum et sigillo nostro insignitum testatur Ut autem inter nostram et Bridelington[ensem] ecclesiam pax integra et dilectio conservetur hoc in perpetuum conservari statuimus et confirmamus