Charter Document - 07891146

Charter Document - 07891146


Charter Number: 07891146
Cartulary Title: Abstracts of the charters and other documents contained in the chartulary of the priory of Bridlington in the East Riding of the county of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1154 - 1163
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte ecclesie filiis Johannes thesaurarius Eboracensis salutem Notum sit vobis quod Thori de Otringham veniens in presentiam nostram et capituli apud Hedonam quietam clamavit de se et de omnibus heredibus suis in perpetuum calumpniam quam habuerat in terram de Otringham quam canonici de Bridlintona tenent et si quid juris habuerat in eadem terra sive in ejus pertinentiis totum concessit et donavit Deo et ecclesie Sancte Marie de Bridelintona in perpetuam elemosinam assistentibus sibi et consentientibus atque in eandem actionem cooperantibus tam pro se quam pro heredibus suis Alano filio ipsius Baldewino de Biford et Picoto de Otringham Hiis testibus Roberto de Verly Waltero de Rudstan Odone de Otringham Isaac clerico Warnero capellano Normanno pincerna R[] capellano Serlone Talun Roberto de Niutona magistro Rogero T[homa] de Ruda R[oberto] de Sprotelay Petro de Attingwyk Petro de Falcumberg Radulfo Talun W[illelmo] vic[ecomite] Saero de Suttona Reynero de Suttona Adam camerario Petro nepote Rob[erti] capellani Radulfo clerico Waltero de Rudstayn Sub presentia istorum testium non solum ipsam terram quietam clamavit sed etiam in manu mea reddidit