Charter Document - 07891073

Charter Document - 07891073


Charter Number: 07891073
Cartulary Title: Abstracts of the charters and other documents contained in the chartulary of the priory of Bridlington in the East Riding of the county of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1187 - 1207
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes presentes et futuri quod ego Osbertus filius Walteri de Frismareis dedi et concessi et hac mea carta confirmavi ecclesie Sancte Marie de Bridel[intona] et canonicis ibidem Deo servientibus in liberam et perpetuam elemosinam unam bovatam terre in Brigham cum omnibus pertinentiis suis in villa et extra villam illam scilicet quam dedi Hugoni filio Tokemanni pro homagio et servitio suo et quam ipse aliquamdiu de me tenuit et preterea totam terram quam idem Hugo tenuit de me in Hedona scilicet duo tofta quorum unum tenuit Willelmus filius Albrede et aliud Hugo Coddi que jacent super fletum contra illa duo tofta tenenda in eadem libertate quam ego Osbertus ea tenui de comite Albemarlie Hec autem omnia sic ego Osbertus dedi et hac carta mea confirmavi predicte ecclesie libera et quieta ab omni servitio seculari sic ego et heredes mei warantizabimus ea eidem ecclesie et canonicis memoratis contra omnes homines Hiis testibus Willelmo de Sywardeby et Roberto et Ernaldo filiis Waltero de Martona Roberto Talun Petro de Spineto Radulfo de Ulram Willelmo filio Adelardi de Besingby Gilberto de Spineto Willelmo de Lekeburn Hugone de Norweg[ia] Gregorio de Buctona Rogero marescallo Roberto coco et aliis