Charter Document - 07890783

Charter Document - 07890783


Charter Number: 07890783
Cartulary Title: Abstracts of the charters and other documents contained in the chartulary of the priory of Bridlington in the East Riding of the county of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1170 - 1185
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[tephanus] filius Herberti camerarii omnibus ecclesie filiis salutem Notum sit vobis me concessisse et presentis carte testimonio confirmasse ecclesie Sancte Marie de Bridlintona duas bovatas terre in Acclum cum omnibus suis pertinentiis et cum communi pastura totius ville quas Robertus de Scures dedit eidem ecclesie Preterea concessi ecclesie Sancte Marie de Bridlintona et presentis carte testimonio confirmavi iiii bovatas terre in Acclum quas Willelmus de Scures dedit eidem ecclesie et unum toftum quod fuit Alani patris ejus et totam lundam secundum antiquos limites ejus et unam sedem ad molendinum faciendum Hec omnia cum omnibus suis pertinentiis concessi et confirmavi predicte ecclesie per petitionem ipsius Willelmi de Scures ita libere et quiete sicut Willelmus de Scures et Rodbertus frater ejus ea dederunt et sicut carta ipsius Willelmi de Scures testatur Hiis testibus Willelmo de Scures Petro de Silesthorn Ernaldo presbitero Everardo clerico magistro Alexandro Gocelino clerico Johanne de Snelesl[un]d Johanne filio Odonis et Matheo fratre ejus Roberto Talun et Serlone fratre ejus Jacobo filio Ricardi de Wathsand Roberto clerico Martino le turnur Roberto nepote Henrici Reynaldo Pincheger Willelmo coco Franco clerico Simone de Lincolnia Guarino de Langetoft Engelero Johanne de Wathsand