Charter Document - 07890736
| Charter Number: | 07890736 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Abstracts of the charters and other documents contained in the chartulary of the priory of Bridlington in the East Riding of the county of York |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1154 - 1158 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
H[enricus]rex Anglorum et dux Normannorum et Aquitanorum et comes Andegavorum archiepiscopo Eboracensi et omnibus justiciariis et baronibus et vicecomiti et ministris et fidelibus suis de Eboraciskire salutem Concedo quod curia et domus canonicorum de Bridlintona quas habent in Burtona quas Radulfus de Nova Villa fecit remaneant integre sicut modo sunt ita quod non ponantur in querelam propter antiquam viam que ibi fuit ita tamen quod predicti canonici convenientem viam alibi faciant Testibus R[ogero] Eboracensi archiepiscopo et Thoma canc[ellario] et Johanne thesaurario Eboracensi apud Waltham
