Charter Document - 07890700

Charter Document - 07890700


Charter Number: 07890700
Cartulary Title: Abstracts of the charters and other documents contained in the chartulary of the priory of Bridlington in the East Riding of the county of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Restoration
Date: 1175 - 1182
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Robertus constabularius reddidi et dedi et concessi Radulfo de Alost fratri meo filio Gilleberti de Alost pro seruitio suo duas carucatas terre in Fraistingthorp cum omnibus pertinentiis suis in terra arabili in pratis in pasturis et in omnibus aliis aisiamentis libere tenendas de me et de heredibus meis in feudo et hereditate ipsi et heredibus suis faciendo mihi et heredibus meis pro ipsis forinsecum seruitium quantum ad duas carucatas pertinet unde septem carucatas faciunt seruitium unius militis Quam predictam Fraistingthorp prenominatus Gillebertus de Alost pater eius me concedente sicut de hereditate mea adquisiuit sibi et heredibus suis libere tenendam de me et heredibus meis Si prefatus Radulfus uero sine herede de uxore desponsata mortuus fuerit iste due carucatas Thome de Alost fratri suo et heredibus suis sicut recto heredi eius in feudo et hereditate remanebunt in perpetuum Hiis testibus magistro Roberto de Swina Alexandro canonico eius Willelmo de Kaitun Willelmo Haltham Roberto Jurdan Roberto de Gloucestre Alano Jurdan Willelmo del Furn Roberto de Kaitun Radulfo de Risa Willelmo de Halsam Willelmo de Otringh dapifero comitis Hugone de Frisb Radulfo fratre eius Amando buticulario Johanne fratre eius Stephano de Merfl Willelmo filio eius Amando de Suttona Ricardo filio Saheri Roberto de Mels Thoma fratre eius Johanne filio Petri de Mels Hugone de Halsham Stephano et Radulfo filiis eius Simone de Kam Simone filio Ysaac Willelmo fratre eius Petro de Aldeb Johanne filio Roberti de Beuerlaco Willelmo Kokerel Stephano Cokel Roberto et Matheo filiis eius Waltero de Frismareis Stephano de Killum Willelmo de Oket Waltero de Bouint