Charter Document - 07890603

Charter Document - 07890603


Charter Number: 07890603
Cartulary Title: Abstracts of the charters and other documents contained in the chartulary of the priory of Bridlington in the East Riding of the county of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1220 - 1242
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus Filius Nigelli omnibus Sancte Ecclesie fidelibus salutem Notitio vobis quod dono Ecclesie Sancte Marie de Brid et Canonicis eiusdem Ecclesie ecclesiam de Burch in elemosinam pro anima uxoris mee Adeliz et pro me et pro liberis meis ea condicione ut ipsa ecclesia de Burch ad minus ab uno deserviatur Canonico Pro hac ergo elemosina recepi in Capitulo ejusdem ecclesie Sancte Marie hanc fraternitatem ut ipsi Canonici qui modo sunt et qui futuri sunt pro me et pro uxore mea jam defuncta sicut pro Canonico professo totum servicium faciant et liberi mei commune beneficium habeant Huius conuencionis testes sunt Willelmus capellanus meus Alfredus nepos meus et Robertus Hugo de Crocest Godefridus Willelmus Peniet Lambertus Theodoricus Sancti Oswaldi canonicus Rodbertus de Harpham Malgarus juvenis