Charter Document - 07890447

Charter Document - 07890447


Charter Number: 07890447
Cartulary Title: Abstracts of the charters and other documents contained in the chartulary of the priory of Bridlington in the East Riding of the county of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1166 - 1180
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Comes S[imon] omnibus ecclesie filiis salutem Notum sit vobis quod ego concessi et presentis carte testimonio confirmavi donationem quam fecit Adelardus pater Henrici de Willard[by] et idem Henricus de ecclesia de Willardby cum dimidia carucata terre in eadem villa cum omnibus pertinentiis suis in perpetuam elemosinam ecclesie Sancte Marie de Brid[elintona] et canonicis ibidem Deo servientibus Preterea concessi et hac mea carta confirmavi eidem ecclesie in perpetuam elemosinam aliam dimidiam carucatam terre juxta priorem dimidiam carucatam cum omnibus pertinentiis suis quam predictus Henricus dedit in liberam et perpetuam elemosinam eidem ecclesie de Brid[elintona] et preterea pasturam sufficientem quingentis arietibus in campo ejusdem ville in perpetuam elemosinam Hec omnia concessi et confirmavi sicut idem H[enricus] eadem confirmavit cum assensu et consensu Adelardi filii sui ita quod idem Henricus et heredes sui acquietabunt totam predictam carucatam terre de omnibus servitiis et consuetudinibus preter Danegeldum sicut carta ipsius H[enrici] testatur quam ipse recognovit et warantizabunt coram me in curia mea apud Hundmanby et rogavit me ut hec omnia confirmarem per cartam meam Hiis testibus Juliano capellano Galfrido de Novilla Herberto filio Adelardi Ricardo de Galmet[ona] Andrea de Muscham Willelmo de Bariawrd Waltero de Cloct[on] Willelmo de Rothomago Lamberto fratre Henrici et Rogero filio Henrici Serlone Talun Willelmo de Creseta H[enrico] filio Ricardi de Balm