Charter Document - 07890227

Charter Document - 07890227


Charter Number: 07890227
Cartulary Title: Abstracts of the charters and other documents contained in the chartulary of the priory of Bridlington in the East Riding of the county of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1140 - 1175
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

W[illelmus] de Percy omnibus hominibus suis Francis et Anglis salutem Sciatis quod mater mea Emma dedit ecclesie Sancte Marie de Bridlington et canonicis ibidem Deo servientibus unam carucatam terre in Neutona de maritagio suo solutam liberam et quietam ab omni servitio [et] ab omnibus consuetudinibus in elemosinam preter geldum regis quod dicitur Tenemanetal ego vero concedo confirmo et do eandem ipsam carucatam predicte ecclesie solutam liberam et quietam ab omni servitio et ab omnibus consuetudinibus preter predictum geldum regis in elemosinam tam pro anima mea quam pro animabus omnium predecessorum et decessorum parentum et amicorum meorum Hanc autem concessionem et donum meum confirmo hujus presentis sigilli mei testimonio atque istorum testium Hiis testibus []