Charter Document - 07890195
| Charter Number: | 07890195 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Abstracts of the charters and other documents contained in the chartulary of the priory of Bridlington in the East Riding of the county of York |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1170 - 1180 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est conventio facta inter canonicos Bridel[intonenses] et Alanum clericum de Killum quod canonici concesserunt eidem Alano duas bovatas terre cum omnibus pertinentiis suis in Flandrensi Burtona de illa carucata quam Walterus de Gant dedit Symoni coco suo tenendas de eis quamdiu prefatus Alanus in habitu seculari vixerit pro duobus solidis annuatim solvendis medietate ad Pentecosten et medietate ad festum Sancti Martini liberas et quietas ab omnibus rebus ad canonicos prefatos pertinentibus Et si predictus Alanus canonicus esse voluerit canonici Brid[lintonenses] illum suscipient et canonicum facient Si vero in seculo tam diu conversatus fuerit ut morte preoccupetur habitum suum illi tradent si vivum repetierint si vero mortuum illum tanquam canonicum suum suscipient et facient pro eo sicut pro canonico suo Quodcumque horum de Alano contigerit predicte bovate cum omnibus suis pertinentiis libere et quiete et sine omni impedimento ad canonicos revertentur Hanc autem conventionem sine fraude tenendam juravit Alanus ita scilicet quod nec ipse nec alius homo per ipsum artem vel ingenium quereret unde bovate supradicte impediantur vel ab ecclesia Bridel[intonensi] elongentur Hiis testibus Stephano de Killom Waltero de Bovington Petro de Fryboys et Gaufrido et Petro filiis ejus W[altero] de Thorp et Waltero de Karethorp Waltero de Killom Herberto de Stana Henrico Silv[er] Roberto fratre ejus Osberto de Siuuardeby Willelmo dyacono de Langetofte Thoma de Hale Roberto filio Farolf
