Charter Document - 07890059
| Charter Number: | 07890059 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Abstracts of the charters and other documents contained in the chartulary of the priory of Bridlington in the East Riding of the county of York |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1147 - 1153 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Henrico Dei gratia Eboracensi archiepiscopo et universis sancte matris ecclesie filiis clericis et laicis Francis et Anglis Gilbertus de Gant comes Lincoln[iensis] salutem Notum sit omnibus vobis quod ego dono et presentis carte testimonio confirmo ecclesie Sancte Marie de Brid[linton] et canonicis meis in perpetuam elemosinam totam terram illam quam tenuit Willelmus constabularius de feudo meo in Eboraciscira scilicet totam villam de Besingby cum omnibus eidem ville adjacentibus in Hilderthorp in Willesthorp in Forduna in terra arabili in pratis et pasturis in mari in litoribus in aquis in piscariis in molendinis in marisco solutam quietam et liberam ab omnibus servitiis et consuetudinibus sicut aliqua elemosina liberior et quietior potest esse vel debet pro animabus patris mei et matris mee et mea et parentum meorum Hiis testibus []
