Charter Document - 07890007

Charter Document - 07890007


Charter Number: 07890007
Cartulary Title: Abstracts of the charters and other documents contained in the chartulary of the priory of Bridlington in the East Riding of the county of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1125 - 1130
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Walterus de Gant notifico omnibus sancte ecclesie fidelibus quod in ecclesia Sancte Marie de Bredlintona canonicos regulares stabilivi ex precepto et consensu regis Henrici pro anima ejus et pro animabus patris et matris mee et anima mea et amicorum meorum concedo igitur eidem ecclesie et servitoribus ejus quicquid habui in eadem villa videlicet tres decem carucatas terre cum molendinis que eidem terre adjacent terras quoque illas quas homines mei dederunt ipsi ecclesie concedo videlicet Willelmus constabularius unam carucatam terre in Besingby Forno in eadem villa duas bovatas Mathernus in Hilderthorp duas bovatas Radulfus Buc et Gocelinus filius ejus in Estona duas bovatas dederunt Radulfus in Grendala dedit quatuor bovatas Gozo in Bucetona concessione Alani filii sui dedit quatuor bovatas Malgerus in Richtona quatuor bovatas Insuper dedi eidem ecclesie et servitoribus suis canonicis ecclesiam de Edenham et aliam de Wicham et dimidiam ecclesiam de Sutferebi et ecclesiam de Fivelai cum molendino uno et ecclesiam de Sualedala ecclesiam quoque de Willerdebi et aliam de Galmetona quas Adelardus venator dedit concessu Henrici filii sui concedo Has omnes terras et ecclesias cum terris que eis adjacent concedo eis solutas et quietas ab omni geldo et omnibus consuetudinibus preter geldum regis videlicet Danageldum Hiis testibus Turs[t]ino archiepiscopo Alano de Perci Eustachio filio Johannis Jordano Paganel Willelmo constabulario Lamberto constabulario Willelmo de Mundavill Radulfo de Novavilla Willelmo de Perci Radulfo de Grendala et Radulfo filio ejus Gocelino Buch Malgero de Erghom Wimundo capellano Ricardo pincerna et Girardo fratre ejus Roberto de Ropelle Waltero de Calce Et superaddo etiam eis ecclesiam de Elkesdona cum eadem libertate quam in supradictis ecclesiis habent