Charter Document - 07870063

Charter Document - 07870063


Charter Number: 07870063
Cartulary Title: The Chronicles of Peterborough Abbey. Volume 2.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Remittance
Date: 1256 - 1262
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Uniuersis Christi fidelibus presens scriptum uisuris uel audituris Iohannes de Kaleto diuina permissione abbas de Burgo Sancti Petri salutem in Domino Nouerit uniuersitas uestra quod cum disponente diuina pietatis prouidentia regimen ecclesie Burgi nobis licet immerito fuisset commissum et nos dictam ecclesiam ere alieno aliquatenus grauatam cuius eciam bona mobilia a balliuis domini regis custodiam dicte domus tempore uacacionis habentibus in eo quod fere inuenimus confiscata Ita uidelicet quod oportuit nos de necessitate in his que uictui nostro et confratrum nostrorum ibidem Deo seruiencium necnon et hospitum superuenientium essent necessaria a die Purificacionis beate Marie uirginis usque ad tempus messium proximo futurum plenius prouidere Quia eciam nos libertates dicte ecclesie illibatas conseruare et pro nostra paruitatis potencia cum omni diligencia laborauimus augmentare Pro quibus eciam libertatibus que in carta domini regis Henrici filii regis Iohannis plenius continentur dicto domino regi et suis quingentas et sexaginta decem marcas contulimus preter iocalia ceteris ministris regiis a latere collata preter eciam expensas quas circa dictas libertates adquirendas et renouandas fecimus Et nos eciam preter prouidentiam uictualium prenominatorum interueniente diuine largitatis beneficio et deuoti conuentus nostri suffragio de quingentis et quadraginta marcis in quibus Herefordensis episcopus ecclesiam nostram ad curiam Romanam obligauit et fere de omni debito eris alieni in quantum pro qualitate temporis potuimus exonerauimus

Source (click image below to view full size)