Charter Document - 07860045

Charter Document - 07860045


Charter Number: 07860045
Cartulary Title: Chronicon Petroburgense. The Black Book of Peterborough.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1294
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Rex vicecomiti Norhamtonie salutem Precipe Abbati de Burgo sancti Petri quod juste et sine dilacione reddat Galfrido de la Mare ballivam constabulario Abbacie de Burgo sancti Petri cum pertinenciis de qua Brianus de la Mare proavus predicti Galfridi cujus heres ipse est fuit seysitus in dominico suo ut de feodo die quo obiit ut dicit et nisi fecerit et predictus Galfridus fecerit te securum de clamio suo prosequendo tunc sum monete per bonos sum monitores predictum Abbatem quod sit coram justiciariis nostris apud Westmonasterium a die Pasche in tres septimanas ostensurus quare non fecerit Et habeas sum monitionem et hoc breve Teste meipso apud Duville xvi die Februarii anno regni nostri xxii