Charter Document - 07860038

Charter Document - 07860038


Charter Number: 07860038
Cartulary Title: Chronicon Petroburgense. The Black Book of Peterborough.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1275
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Edwardus Dei gratia [] vicecomiti Norhamtonie salutem Precipimus tibi quod returnum brevis nostri tibi nuper directi de tradendo in ballivum Johannem Fauvel Hugonem Fauvel Galfridum Fauvel et quosdam alios in predicto brevi nostro nominatos et in prisona nostra de Burgo sancti Petri pro morte Wolnoti de Kempestona detentos pro quibus inquisicio per returnum brevis nostri de odio et attya tibi directi nuper facta fuit ut dicitur et etiam omnium aliorum brevium nostrorum libertatem abbatis de Burgo sancti Petri tangentium ballivis predicti abbatis de libertate predicta de gratia nostra speciali facias usque ad quintanam sancti Michaelis proximo futuram Teste meipso apud Windesoram xxi die Julii anno regni nostri tertio