Charter Document - 07860036

Charter Document - 07860036


Charter Number: 07860036
Cartulary Title: Chronicon Petroburgense. The Black Book of Peterborough.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1275
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Edwardus Dei gratia [] vicecomiti Norhamtonie salutem Quia dilectus nobis in Christo abbas de Burgo sancti Petri talem clamat habere libertatem videlicet quod malefactores vel alii pro quibuscumque transgressionibus infra libertatem sancti Petri capti in prisona nostra de Burgo sancti Petri et non alibi debeant imprisonari et hactenus consueverint Nos super hoc cerciorari volentes tibi precipimus quod ad hutlageriam in prisones pro morte Wolnoti de Kempestona in dicta prisona detentos promulgandam non procedas citra festum Pentecostes proximo futurum ut nos super premissis interim cerciorati et inde fieri faciamus quod de jure fuerit faciendum Teste meipso apud Westmonasterium xxvii die Aprilis anno regni nostri tercio