Charter Document - 07860035
| Charter Number: | 07860035 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Petroburgense. The Black Book of Peterborough. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1275 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Edwardus Dei gratia [] vicecomiti Norhamtonie salutem Quia dilectus nobis in Christo abbas de Burgo sancti Petri clamat habere talem libertatem videlicet quod prisones pro quibuscumque transgressionibus capti et in prisona de Burgo sancti Petri detenti ibidem et non alibi judicari debeant et hactenus consueverint Nos super hoc plenius cerciorari volentes tibi precipimus quod ad hutlageriam in prisones pro morte Wolnoti de Kempestona in dicta prisona detentos promulgandam non procedas citra quintanam Pasche proximo futuram ut nos super premissis interim cerciorati ex tunc inde fieri faciamus quod de jure fuerit faciendum Teste meipso apud Windlesoram xx die Februarii anno regni nostri tercio
