Charter Document - 07860033
| Charter Number: | 07860033 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Petroburgense. The Black Book of Peterborough. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1285 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Edwardus Dei gratia Rex Anglie [] vicecomiti Lincolnie salutem Quia dilectus nobis in Christo abbas de Burgo sancti Petri fecit finem nobiscum pro servicio suo de exercitu nostro Wallie anno regni nostri x tibi precipimus quod eidem abbati habere facias scutagium suum de feodis militum que de eo tenentur in ballivi tua videlicet xl solidos de scuto pro exercitu nostro predicto Et hoc nullatenus omittas Teste meipso apud Westmonasterium vii die Julii anno regni nostri xiii
