Charter Document - 07860032

Charter Document - 07860032


Charter Number: 07860032
Cartulary Title: Chronicon Petroburgense. The Black Book of Peterborough.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1285
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Edwardus Dei gratia Rex Anglie [] vicecomiti Norhamtonie salutem Sum monete per bonos sum monitores archiepiscopos episcopos abbates priores comites barones milites et omnes libere tenentes de comitatu tuo et de qualibet villa quatuor legales homines et prepositum et de quolibet burgo duodecim legales Burgenses per totam ballivam tuam et omnes illos qui coram justiciariis nostris itinerantibus venire solent et debent quod sint apud Norhamptoniam in crastino sancti Michaelis proximo futuro coram dilectis et fidelibus nostris Johanne de Vallibus et Willelmo de Saham et aliis fidelibus nostris quos tunc ibidem missuri sumus audituros et facturos preceptum nostrum Facite etiam venire coram eisdem fidelibus nostris omnia placita corone nostre que placitata non sunt vel que emerserunt postquam justiciarii ultimo itineraverunt in partibus illis et omnia placita et omnia attachiamenta ad placita illa pertinencia Et omnes assisas et omnia placita que posita sunt ad primam assisam coram justiciariis nostris cum brevibus assisiarum illarum et placitorum Ita quod assise ille et placita pro defectu tui vel sum monitionis tue non remaneant Facite etiam clamari et sciri per totam ballivam tuam quod omnes assise et omnia placita que fuerunt atterminata et non finita vel que fuerunt sum monita coram justiciariis nostris apud Westmonasterium vel coram justiciariis nostris qui ultimo itineraverunt in comitatu predicto ad omnia placita vel coram justiciariis nostris illuc missis ad assisas nove disseisine capiendas vel ad gaolam deliberandam quod tunc sint coram prefatis justiciariis nostris apud Norhamtoniam in eodem statu quo remanserunt per preceptum nostrum vel justiciariorum itinerantium vel justiciariorum nostrorum de Banco Sum monete etiam per bonos sum monitores omnes illos qui vicecomites fuerunt post ultimam itineracionem justiciariorum in partibus illis quod tunc sint ibidem coram prefatis justiciariis nostris cum brevibus et assisis et placitis que tempore suo receperunt ad respondendum de tempore suo sicut respondere debent coram justiciariis itinerantibus Precipimus etiam tibi quod per totam ballivam tuam videlicet tam in civitatibus et burgis quam in villis mercatoris et alibi proclamari facitis quod omnes illi qui libertates aliquas per cartas predecessorum nostrorum Regum Anglie vel alio modo habere clamant sint coram prefatis fidelibus nostris ad diem predictum ad ostendam cujusmodi libertates habere clamant et quo warento et tu ipse ibidem sis personaliter una cum ballivis et ministris tuis ad certiorandum ipsos fideles nostros super hiis et aliis negociis illud tangentibus Precipimus etiam tibi quod puplice proclamari facitis quod omnes conquerentes seu conqueri volentes tam de ballivis et ministris aliorum et aliis quibuscumque veniant coram dictis fidelibus nostris ad predictos diem et locum ad quascumque querimonias ibidem ostendendas et ad competentes emendas inde recipiendas secundum legem et consuetudinem regni nostri et juxta ordinacionem nostram per nos inde factam et juxta tenorem statutorum nostrorum et juxta articulos eisdem fidelibus nostris inde traditos et prout predicti fideles nostri tibi scire faciant ex parte nostra Et habeas ibi sum moniciones et hoc breve Teste meipso apud Wolvemere tertio die Augusti anno regni nostri xiii