Charter Document - 07860029

Charter Document - 07860029


Charter Number: 07860029
Cartulary Title: Chronicon Petroburgense. The Black Book of Peterborough.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1284
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Edwardus Dei gratia [] Justiciariis suis proximo itinerarius apud Lincolniam salutem Quia dilectus nobis in Christo abbas de Burgo sancti Petri habet diem coram justiciariis nostris de Banco in quintana Pasche proximo futura de quodam magno placito personam suam et ecclesiam suam specialiter tangente cui personaliter ipsum oportebit modis omnibus interesse ita quod coram vobis in quintana predicta personaliter comparere non poterit sicut ex testimonio intelleximus fide digno vobis mandamus quod omnes querelas et placita ipsum abbatem coram vobis in itinere vestro predicto tangencia usque ad aliquem certum diem quem ad hoc provideritis et ad quem idem abbas commodius accedere poterit ad loquelas et placita sua predicta prosequenda et defendenda coram vobis continuatis Ita quod placita illa et querele coram vobis ante recessum vestrum a partibus illis pla citentur et terminentur secundum legem et consuetudinem regni nostri Teste Rege apud Rothelan xviii die Martii anno regni nostri xij