Charter Document - 07860021
| Charter Number: | 07860021 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Petroburgense. The Black Book of Peterborough. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1281 |
| Date type: | Internal, Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Martinus episcopus servus servorum Dei venerabili fratri episcopo Lincolnie salutem Et apostolicam benedictionem Constitutus in presencia nostra dilectus filius Willelmus dictus Campyun de Irtlingburgo pauper clericus tue dioecesis nobis humiliter supplicavit et cum ipse sicut asserit nullum ecclesiasticum beneficium sit adeptus provideri sibi de benignitate apostolica mandaremus Quia igitur illi sunt ad ecclesiastica beneficia promovendi quibus mores et scientia suffragantur cum idem clericus quem per dilectos filios Willelmum de Villeriis priorem de Bragmaco Eduensis dioecesis magistrum Bernardum Johannem canonicum Agathensem ac fratrem Thomam de Fresneio ordinis Minorum examinatores super hoc deputatos a nobis de litteratura examinari fecimus diligenter inventus sit in illa convenienter idoneus ad ecclesiasticum beneficium optinendum nos de vita et conversacione ipsius clerici noticiam non habentes fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatinus de hiis sollerter inquirens si eum vite laudabilis et honeste conversacionis esse repereris et aliud ecclesiasticum beneficium non optineat nec alias scripsimus pro eodem aliudque canonicum non obsistat eidem clerico secundum sue probitatis merita de competenti beneficio cum cura vel sine cura consueto ab olim clericis secularibus assignari spectante ad collacionem vel presentacionem dilectorum filiorum abbatis et conventus monasterii sancti Petri de Burgo ordinis sancti Benedicti Lincolnie dioecesis conjunctim vel divisim si quod in civitate vel dioecesi vacat ad presens vel quam cito ad id obtulerit se facultas dummodo nondum pro alio scripserimus super conferendo sibi beneficio ad eosdem abbatem et conventum pertinente vel ipsi non super alterius provisione auctoritate nostra gravati per te vel per alium seu alios providere procuris inducens eum in corporalem possessionem ipsius beneficii et defendens inductum ac faciens ipsum ad illud si in ecclesia collegiata fuerit in canonicum recipi et in fratrem postquam de ipso vacante sibi provisum extiterit Non obstante si forte predecessores nostri Romani pontifices de beneficiis ad dictorum abbatis et conventus collacionem vel presentacionem spectantibus fecerint vel mandaverint aliis provideri dummodo non plures quam duo ex illis quibus volumus auctoritate presencium generare beneficia racione hujusmodi provisionis expectent vel si eisdem abbati et conventui seu personis ipsius ecclesie in qua sibi duximus providendum a sede apostolica sit indultum quod ad recepcionem vel provisionem alicujus minime teneantur quodque ad id compelli aut quod interdici seu excommunicari non possint vel quod alias nequeat de prebendis et beneficiis ad ipsorum abbatis et conventus collacionem vel presentacionem spectantibus aliquibus providere per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam de indulto hujusmodi mencionem seu qualibet alia prefate sedis indulgencia cujuscumque tenoris existat per quam effectus presencium impediri valeat vel differri et de qua in nostris litteris mencionem fieri oporteat specialem contradictores per censuram ecclesiasticam compescendo Ita tamen quod idem clericus sicut requirit onus beneficii de quo sibi provisum fuerit ad ordines statutis temporibus se faciat promoveri et personaliter resideat in eodem alioquin si ipse ut predicitur se promoveri non fecerit hujusmodi gratia et omni ejus comodo sit eo ipso privatus si vero per superiorem suum canonice monitus in beneficio de quo sibi provisum fuerit neglexerit prout ipsius beneficii qualitas seu condicio exigit residere beneficio sic optento privetur Mandatum autem nostrum in hac parte taliter adimplere procures quod in eo inpendisse lauderis misericordiam et obedienciam mandatori Volumus autem quod omnes alie littere a sede apostolica vel ejus legato seu quibuslibet aliis optento necnon provisiones et obligaciones a quibuscumque personis facte super ipsius clerici provisione sint invalide omnique careant firmitate Presentes vero litteras extendi volumus ad ecclesiam cathedralem ita quod de canonicatu vel prebenda seu personatu aut dignitate ipsius ecclesie nullatenus eorum auctoritate valeat provideri decernentes si secus actum fuerit irritum et inane Datum apud Urbem Veterem iiii nonas Julii
