Charter Document - 07860018
| Charter Number: | 07860018 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Petroburgense. The Black Book of Peterborough. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1283 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Rex Vicecomiti Norhamtoniescire Precipe Mabilie que fuit uxor Nicholai de Westona et Yvoni de Keningtona quod juste et sine dilacione reddant abbati de Burgo sancti Petri Galfridum filium et heredem Petri de la Mare cujus custodia ad ipsum abbatem pertinet eo quod predictus Petrus terram suam de eo tenuit per servicium militare ut dicit Et nisi feceri[n]t et predictus abbas fecerit te securum de clamio suo prosequendo tunc summone per bonos sum monitores predictos Mabiliam et Yvonem quod sint coram justiciariis nostris apud Sallopiam a die Pasche in xv dies ostensuri quare non fecerint et habeas ibi [] Teste [] apud Rothelan vii die Januarii anno regni nostri xi
