Charter Document - 07860017
| Charter Number: | 07860017 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Petroburgense. The Black Book of Peterborough. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1283 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Edwardus Dei gratia [] vicecomiti Norhamtoniescire salutem Precipe abbati de Burgo sancti Petri quod juste et sine dilacione reddat Sarre que fuit uxor Johannis filii Johannis de Wautona rationabilem dotem suam que eam contingit de libero tenemento quod fuit predicti Johannis quondam viri sui in Burgo sancti Petri Precipe Galfrido Brond quod juste [] in eadem villa Precipe Johanni de Wengham [] in eadem villa Precipe Ricardo de Sibestona quod juste [] in Waltona Precipe Willelmo de Amewelle quod juste [] in Waltona unde nichil habet ut dicit et unde queritur quod predicti abbas Galfridus Johannes Ricardus et Willelmus ei deforciant Et si non fecerint et predicta Sarra fecerit te securum de clamio suo prosequendo per fidem suam quia pauper est tunc summone per bonos sum monitores predictos [] quod sint coram justiciariis nostris apud Westmonasterium in octavis sancti Michaelis ostensuri quare non fecerint Et habeas [] Teste [] apud Rothelan xxii die Junii anno regni nostri xi
