Charter Document - 07860013
| Charter Number: | 07860013 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Petroburgense. The Black Book of Peterborough. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1282 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Edwardus Dei gratia vicecomiti Norhamtonie [] Quia Lewelinus [] Tibi precipimus firmiter injungentes quod venire facias coram nobis in octavis sancti Hillarii apud Norhamtoniam aut coram fidelibus nostris quos ad hoc duxerimus deputandos omnes illos de ballivi tua ad arma potentes et aptos qui habent xx libratas terre et qui nobiscum in expedicione nostra in Walliam non existunt et quatuor milites de comitatu predicto pro communitate ejusdem comitatus habentes plenarium potestatem et de qualibet civitate burgo et villa mercatoria duos homines similiter potestatem habentes pro communitatibus eorundem ad audienda et facienda ea que sibi ex parte nostra faciemus ostendi Et nulli de ballivi tua ultra xx libratas terre habenti et ad arma potenti et apto amore favore munere seu timore vel alia quacumque racione parcere vel deferre presumas nec etiam aliquem ultra xx libratas terre non habentem licet ad arma seu potens fuerit coram nobis vel fidelibus nostris predictis aliquatenus venire facias ex causa predicta Et de nominibus omnium illorum quos sic venire feceris nos vel predictos fideles nostros ad predictos diem et locum per prefatos quatuor milites reddas cerciores Et habeas ibi nomina illorum quatuor militum et hoc breve Et hec omnia sicut te et tua diligis facere non omittas Teste meipso apud Rothelan xxii die Novembris anno regni nostri xi
