Charter Document - 07860012
| Charter Number: | 07860012 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Petroburgense. The Black Book of Peterborough. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1282 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Edwardus Dei gratia Rex Anglie [] Venerabili in Christo patri domino Johanni eadem gracia Cantuarie archiepiscopo tocius Anglie primati salutem Quia Lewelinus filius Griffini et Walenses complices sui inimici et rebelles nostri tociens temporibus nostris et progenitorum nostrorum regum Anglie pacem regni turbarunt et rebellionem suam et maliciam jam resumptam continuare non desistunt animo indurato propter quod negocium quod ad ipsorum versuciam reprimendam jam incepimus de consilio prelatorum procerum et magnatum regni nostri necnon et tocius communitatis ejusdem ad presens proponimus ad nostram et tocius regni pacem et tranquillitatem perpetuam Domino concedente finaliter terminare comodius et decencius esse perpendimus quod nos incole terre nostre ad ipsorum maliciam totaliter destruendam pro communi utilitate laboribus et expensis fatigemur hac vice licet honus difficile videatur quam hujusmodi turbacione per Walenses ipsos nunc habita pro voluntate sua futuris temporibus cruciari prout tempore nostro et temporibus progenitorum nostrorum contigit manifeste vobis mandamus rogantes quatinus suffraganeos vestros [] ut supra venire faciatis coram nobis apud Norhamtoniam in octavis sancti Illarii vel coram fidelibus nostris quos ad hoc duxerimus deputandos et vos eisdem die et loco intersitis ad audienda et facienda ea que pro re puplica vobis et eis super hiis ostendi faciemus et ad prestandum nobis consilium et juvamen presertim cum vestra sicut aliorum intersit per quod negocium jam inceptum ad laudem et honorem Dei et magnificencie nostre fame ac tocius regni nostri et populi pacem et tranquillitatem perpetuam valeamus hac vice prout intendimus feliciter consummare Teste meipso apud Rothelan xxii die Novembris anno regni nostri xi
