Charter Document - 07860011

Charter Document - 07860011


Charter Number: 07860011
Cartulary Title: Chronicon Petroburgense. The Black Book of Peterborough.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1283
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Edwardus Dei gratia Rex Anglie [] Omnibus ad quos presentes littere pervenerint salutem Sciatis quod dilectus nobis in Christo abbas de Burgo sancti Petri solvit nobis die Dominica proxima post festum Epiphanie Domini anno presenti per manus Bouruncii Walteri et Henrici de Podio mercatorum de Luka ducentas et quinquaginta marcas per quas finem fecit nobiscum pro servicio quinque feodorum militum quod nobis recognovit pro exercitu nostro Wallie anno regni nostri decimo De quibus quidem ducentis et quinquaginta marcis prefatum abbatem tenore presencium quietamus In cujus rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes Teste meipso apud Rothelan x die Januarii anno regni nostri xi Per billam de warderoba